Liber Quartus Regum*

Caput 20: 13

laetatus est autem in adventum eorum Ezechias et ostendit eis domum aromatum et aurum et argentum et pigmenta varia unguenta quoque et domum vasorum suorum et omnia quae habere potuerat in thesauris suis non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua
(* Traductions européennes)

Glose

Laetatus est autem in adventu eorum Ezechias.ID.Verba Dierum de Ezechia aiunt. etc., usque ad ostenditque eis domum aromatum, etc.Domum aromatum, et aurum et argentum.ID.Quidam sepulcra regum opinantur, quae aromatibus plena erant, quia corpora regum antiquitus unguentis condiebantur. Alii magis cellam aromatum in templo Domini fuisse intelligunt, ubi recondebantur odoriferae species, ex quibus fiebat thymiama quod in templo Domini offerebatur.Non fuit verbum quod non monstraret eis Ezechias in,etc.quod apud Hebraeos pro re frequenter accipiturquod non ostenderit eis in domo sua, et in omni potestate sua.Unde Dei ira justissima, quoniam non solum thesauros suos atque palatii, sed et templi ostendit, quod certe fuit potestatis ejus, de cujus valvis atrii laminas ante jam tulerat.